- BOATIUM Civitas
- BOATIUM Civitasin veterib. Notitiis provinciarum ac civitatum Galliae, nuncupatur, quae alias Lapurdum dicitur, urbs Galliae, in Tarbellis, maritimâ Novempopulorum gente. Hos Boates solis illis Notitiis memorari, neque usquam alibi, reperiri, tamquam eos boae solidae hauserint, miratur Valesius. Quod enim cum Boiis, Galliae populo, quidam eos confundant, multum a veritate abludunt, cum hos Burdigalensis pagi incolas, cum Burdigala, Aquitaniae secundae, non provinciae Novempopulanae attribui constet, et Buchium seu Boii vicus, Boiorum caput, a Baiona seu Lapurdo Boutium capite bidui ampklius itinere absit. Nec assensum impetrat Scaliger, cum per Boates Vocates Caesaris Comment. l. 3. c. 27. intelligit, cum hi potius Vasates esse videantur. Forte Sediboniates, quorum Plin. l. 4. c. 19. meminit, Aquitanis, i. e. Aquensibus proximi, quibus a sede bona seu commodo situ nomen datum, postea truncatô nomine Boates sunt dicti. Certe enim Lapurdenses Boatesve aut Baionenses Aquensibus confines sunt, et fortunate siti, commercio exterorum patent. Valensio Boates a Boa videntur nuncupati, et Boa primum dicta esse, quae post Baona, ac demum Baiona. Quod autem per Boatium civitatem Baiona seu Lapurdum intelligendum veniat, hinc patet, quod cum coeterae Novempopulorum civitates notae sint, quae hodieque exceptâ Elusâ Episcopali dignitate fulgent, aut Boatium civitat. Baionam esse, aut veterem urbem Novempopulanae et priscam ac nobilem Episcopatûs sedem a Notitiis omissam esse oporteat, quod verisimile non est, vide Hadr. Vales. in voce Lapurdum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.